pronađen 56 Rezultati za: gratias ago

  • Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)

  • In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 18)

  • Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem: (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 3)

  • Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis: (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 13)

  • Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio: (Epistula I ad Timotheum 1, 12)

  • Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die (Epistula II ad Timotheum 1, 3)

  • Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, (Epistulam ad Philemonem 1, 4)

  • Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es: quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti. (Apocalypsis Ioannis 11, 17)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina