pronađen 1316 Rezultati za: in domum suam
Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam: (Liber Leviticus 25, 10)
Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat. (Liber Leviticus 25, 25)
computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam. (Liber Leviticus 25, 27)
Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. (Liber Leviticus 25, 29)
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub æstimatione dabit pretium. (Liber Leviticus 27, 2)
Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur: (Liber Leviticus 27, 14)
sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem æstimationis supra, et habebit domum. (Liber Leviticus 27, 15)
si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur: (Liber Numeri 5, 14)
maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam. (Liber Numeri 5, 31)
Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus: juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ. (Liber Numeri 6, 21)
Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. (Liber Numeri 6, 25)
Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. (Liber Numeri 7, 10)