pronađen 242 Rezultati za: in regnum
Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam. (Prophetia Danielis 7, 23)
Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. (Prophetia Danielis 7, 27)
Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones ; (Prophetia Danielis 8, 23)
In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldæorum, (Prophetia Danielis 9, 1)
Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ. (Prophetia Danielis 11, 2)
Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos cæli: sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est: lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his. (Prophetia Danielis 11, 4)
Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam. (Prophetia Danielis 11, 9)
Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo: et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud: et non stabit, nec illius erit. (Prophetia Danielis 11, 17)
Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia. (Prophetia Danielis 11, 21)
Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus. (Prophetia Danielis 13, 65)
Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israël. (Prophetia Osee 1, 4)
Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans: et conteram illud a facie terræ ; verumtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus. (Prophetia Amos 9, 8)