pronađen 119 Rezultati za: in tribubus Israel: Genealogia sacerdotibus

  • Duabus enim tribubus, et dimidiæ, dederat Moyses trans Jordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos: (Liber Iosue 14, 3)

  • Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint. (Liber Iosue 18, 4)

  • Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim: (Liber Iosue 21, 4)

  • et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem. (Liber Iosue 21, 5)

  • Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim. (Liber Iosue 21, 6)

  • Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. (Liber Iosue 21, 7)

  • De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina, (Liber Iosue 21, 9)

  • et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus. (Liber Iosue 21, 16)

  • et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus. (Liber Iosue 22, 14)

  • Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israël, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Benjamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur. (Liber Iudicum 20, 10)

  • Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israël? grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent. (Liber Iudicum 21, 5)

  • Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Israël, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad in illo exercitu non fuisse. (Liber Iudicum 21, 8)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina