pronađen 91 Rezultati za: inquit

  • Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos. (Liber Genesis 6, 7)

  • Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. (Liber Genesis 15, 9)

  • Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine. (Liber Genesis 16, 10)

  • Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti. (Liber Genesis 18, 15)

  • Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta. (Liber Genesis 18, 30)

  • Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem. (Liber Genesis 18, 32)

  • At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. (Liber Genesis 21, 30)

  • dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti? (Liber Genesis 22, 7)

  • At ille: Servus, inquit, Abraham sum: (Liber Genesis 24, 34)

  • Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ. (Liber Genesis 27, 2)

  • Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. (Liber Genesis 27, 20)

  • At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, (Liber Genesis 27, 25)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina