pronađen 16 Rezultati za: intelligere

  • Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus? (Liber Deuteronomii 18, 21)

  • Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis: (Liber Deuteronomii 28, 49)

  • Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi. (Liber Nehemiae 8, 2)

  • Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis: (Liber Iob 21, 29)

  • qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt: (Liber Iob 34, 27)

  • Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret. (Liber Psalmorum 35, 4)

  • Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans. (Liber Proverbiorum 14, 8)

  • A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? (Liber Proverbiorum 20, 24)

  • Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei ; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex: (Liber Sapientiae 13, 1)

  • Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere ; et videte visionem, et nolite cognoscere. (Liber Isaiae 6, 9)

  • Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. (Liber Isaiae 28, 9)

  • Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia. (Liber Isaiae 33, 19)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina