pronađen 926 Rezultati za: lie
Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. (Liber Genesis 2, 22)
Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? (Liber Genesis 3, 1)
Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur: (Liber Genesis 3, 2)
Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. (Liber Genesis 3, 4)
Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit. (Liber Genesis 3, 6)
Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. (Liber Genesis 3, 12)
Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. (Liber Genesis 3, 13)
Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. (Liber Genesis 3, 15)
Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. (Liber Genesis 3, 16)
Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ: Novi quod pulchra sis mulier: (Liber Genesis 12, 11)
Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis. (Liber Genesis 12, 14)
Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis. (Liber Genesis 12, 15)