pronađen 305 Rezultati za: magna tribulatio
Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. (Evangelium secundum Lucam 8, 28)
Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, (Evangelium secundum Lucam 17, 15)
et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, (Evangelium secundum Lucam 19, 37)
Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt. (Evangelium secundum Lucam 21, 11)
Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. (Evangelium secundum Lucam 21, 23)
et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. (Evangelium secundum Lucam 21, 27)
Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit. (Evangelium secundum Lucam 23, 46)
In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, expectantium aquæ motum. (Evangelium secundum Ioannem 5, 3)
et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur. (Evangelium secundum Ioannem 6, 2)
Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. (Evangelium secundum Ioannem 11, 43)
Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. (Actus Apostolorum 4, 33)
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. (Actus Apostolorum 6, 8)