pronađen 52 Rezultati za: malitia
et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret. (Liber II Maccabaeorum 9, 6)
In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua. (Liber Proverbiorum 14, 32)
Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio. (Liber Proverbiorum 26, 26)
Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. (Liber Ecclesiastes 7, 16)
Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur. (Liber Ecclesiastes 9, 3)
Hæc cogitaverunt, et erraverunt: excæcavit enim illos malitia eorum. (Liber Sapientiae 2, 21)
Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. (Liber Sapientiae 4, 11)
Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia. (Liber Sapientiae 4, 12)
Illi enim succedit nox ; sapientiam autem non vincit malitia. (Liber Sapientiae 7, 30)
Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine. (Liber Sapientiae 12, 2)
sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. (Liber Sapientiae 12, 10)
Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia: (Liber Sapientiae 12, 20)