pronađen 298 Rezultati za: malum

  • Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur: ut auferas malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 17, 7)

  • Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israël: (Liber Deuteronomii 17, 12)

  • reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui: (Liber Deuteronomii 19, 19)

  • lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat. (Liber Deuteronomii 21, 21)

  • ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 21)

  • Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israël. (Liber Deuteronomii 22, 22)

  • educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 24)

  • Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 24, 7)

  • Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum: (Liber Deuteronomii 30, 15)

  • Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum. (Liber Deuteronomii 31, 29)

  • Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino. (Liber Iosue 24, 15)

  • Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim. (Liber Iudicum 2, 11)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina