pronađen 206 Rezultati za: matrimonium legem Moschis amisit et inventum

  • Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui. (Liber I Paralipomenon 22, 12)

  • Nihilque erat aliud in arca, nisi duæ tabulæ quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto. (Liber II Paralipomenon 5, 10)

  • Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israël cum eo. (Liber II Paralipomenon 12, 1)

  • et præcepit Judæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata: (Liber II Paralipomenon 14, 4)

  • Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem: unxit quoque illum Jojada pontifex, et filii ejus: imprecatique sunt ei, atque dixerunt: Vivat rex. (Liber II Paralipomenon 23, 11)

  • steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei: sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum, (Liber II Paralipomenon 30, 16)

  • in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et cæremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo: fecitque, et prosperatus est. (Liber II Paralipomenon 31, 21)

  • Et moveri non faciam pedem Israël de terra quam tradidi patribus eorum: ita dumtaxat si custodierint facere quæ præcepi eis, cunctamque legem, et cæremonias atque judicia, per manum Moysi. (Liber II Paralipomenon 33, 8)

  • Et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum: talisque scriptus erat in eo commentarius: (Liber Esdrae 6, 2)

  • Esdras enim paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret et doceret in Israël præceptum et judicium. (Liber Esdrae 7, 10)

  • Tu autem Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quæ est in manu tua, constitue judices et præsides, ut judicent omni populo qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui: sed et imperitos docete libere. (Liber Esdrae 7, 25)

  • Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis, diligenter, judicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantiæ ejus, vel certe in carcerem. (Liber Esdrae 7, 26)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina