pronađen 612 Rezultati za: nomen Iesu Petri Ioannes

  • et nomen stellæ dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium ; et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amaræ factæ sunt. (Apocalypsis Ioannis 8, 11)

  • et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, græce autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans. (Apocalypsis Ioannis 9, 11)

  • Et iratæ sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram. (Apocalypsis Ioannis 11, 18)

  • Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in cælo habitant. (Apocalypsis Ioannis 13, 6)

  • et ne quis possit emere, aut vendere, nisi qui habet caracterem, aut nomen bestiæ, aut numerum nominis ejus. (Apocalypsis Ioannis 13, 17)

  • Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. (Apocalypsis Ioannis 14, 1)

  • Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt. (Apocalypsis Ioannis 15, 4)

  • et æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pœnitentiam ut darent illi gloriam. (Apocalypsis Ioannis 16, 9)

  • Et in fronte ejus nomen scriptum: Mysterium: Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terræ. (Apocalypsis Ioannis 17, 5)

  • Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse. (Apocalypsis Ioannis 19, 12)

  • Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei. (Apocalypsis Ioannis 19, 13)

  • Et videbunt faciem ejus: et nomen ejus in frontibus eorum. (Apocalypsis Ioannis 22, 4)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina