pronađen 230 Rezultati za: pactum aqua

  • Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. (Liber Genesis 7, 20)

  • Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos: (Liber Genesis 9, 9)

  • Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. (Liber Genesis 9, 11)

  • Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram. (Liber Genesis 9, 16)

  • Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. (Liber Genesis 17, 4)

  • Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. (Liber Genesis 17, 7)

  • Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. (Liber Genesis 17, 9)

  • Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum: (Liber Genesis 17, 10)

  • eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum. (Liber Genesis 17, 13)

  • Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. (Liber Genesis 17, 14)

  • Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. (Liber Genesis 17, 19)

  • Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. (Liber Genesis 17, 21)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina