pronađen 9 Rezultati za: plantabis metere
Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ. (Liber Exodus 15, 17)
Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere. (Liber Exodus 34, 21)
Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 16, 21)
Vineam plantabis, et fodies: et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam: quoniam vastabitur vermibus. (Liber Deuteronomii 28, 39)
Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Præcepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam: (Liber Ruth 2, 15)
Quia oblita es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis ; (Liber Isaiae 17, 10)
Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ: plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt. (Liber Ieremiae 31, 5)
Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum. (Prophetia Amos 5, 11)
Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. (Evangelium secundum Ioannem 4, 38)