pronađen 135 Rezultati za: potens fortis

  • Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis: dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem. (Prophetia Danielis 7, 7)

  • Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei. (Prophetia Danielis 11, 3)

  • Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. (Prophetia Ioel 1, 6)

  • Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. (Prophetia Ioel 2, 2)

  • Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium. (Prophetia Ioel 2, 5)

  • Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat: Quia fortis ego sum. (Prophetia Ioel 3, 10)

  • Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus ; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter. (Prophetia Amos 2, 9)

  • Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam: (Prophetia Amos 2, 14)

  • Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis. (Prophetia Amos 5, 24)

  • Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis. (Prophetia Sophoniae 1, 14)

  • Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude. (Prophetia Sophoniae 3, 17)

  • Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 9)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina