pronađen 62 Rezultati za: prudentes hostes
Phe. Expandit Sion manus suas ; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos. (Lamentationes 1, 17)
Senes Giblii et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variæ supellectilis tuæ: omnes naves maris, et nautæ earum, fuerunt in populo negotiationis tuæ. (Prophetia Ezechielis 27, 9)
Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta. (Prophetia Amos 5, 12)
Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. (Prophetia Michaeae 5, 9)
Deus æmulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. (Prophetia Nahum 1, 2)
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 16)
Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 2)
prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 4)
Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 9)
idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: (Epistula ad Romanos 12, 16)
Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles. (Epistula I ad Corinthios 4, 10)
senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia: (Epistula ad Titum 2, 2)