pronađen 53 Rezultati za: redimere honorem

  • Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. (Epistula ad Romanos 13, 7)

  • Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. (Epistula ad Romanos 15, 7)

  • et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. (Epistula I ad Corinthios 12, 23)

  • Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, (Epistula I ad Corinthios 12, 24)

  • In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. (Epistula II ad Timotheum 2, 20)

  • Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. (Epistula II ad Timotheum 2, 21)

  • Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. (Epistula ad Hebraeos 3, 3)

  • Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. (Epistula ad Hebraeos 5, 4)

  • ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi: (Epistula I Petri 1, 7)

  • Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ. (Epistula I Petri 3, 7)

  • Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. (Epistula II Petri 1, 17)

  • Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in sæcula sæculorum, (Apocalypsis Ioannis 4, 9)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina