pronađen 43 Rezultati za: regna

  • Manum suam extendit super mare ; conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus ; (Liber Isaiae 23, 11)

  • Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus. (Liber Isaiae 37, 20)

  • ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes. (Liber Ieremiae 1, 10)

  • prophetæ qui fuerunt ante me et ante te, ab initio, et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de prælio, et de afflictione, et de fame: (Liber Ieremiae 28, 8)

  • Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terræ quæ erant sub potestate manus ejus, et omnes populi, bellabant contra Jerusalem, et contra omnes urbes ejus, dicens: (Liber Ieremiae 34, 1)

  • Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Hæc dicit Dominus: Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios orientis. (Liber Ieremiae 49, 28)

  • Collidis tu mihi vasa belli: et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna: (Liber Ieremiae 51, 20)

  • Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus. (Prophetia Ezechielis 29, 15)

  • Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans: et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna, (Prophetia Ezechielis 37, 22)

  • Et ipse mutat tempora, et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. (Prophetia Danielis 2, 21)

  • In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum. (Prophetia Danielis 2, 44)

  • Hæ quatuor bestiæ magnæ, quatuor sunt regna, quæ consurgent de terra. (Prophetia Danielis 7, 17)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina