pronađen 255 Rezultati za: regnum Dei redemptionem
et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 10, 9)
Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 10, 11)
Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. (Evangelium secundum Lucam 11, 2)
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. (Evangelium secundum Lucam 11, 17)
Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia. (Evangelium secundum Lucam 11, 18)
Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 11, 20)
Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. (Evangelium secundum Lucam 12, 31)
Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. (Evangelium secundum Lucam 12, 32)
Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud? (Evangelium secundum Lucam 13, 18)
Et iterum dixit: Cui simile æstimabo regnum Dei? (Evangelium secundum Lucam 13, 20)
Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. (Evangelium secundum Lucam 16, 16)
Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: (Evangelium secundum Lucam 17, 20)