pronađen 176 Rezultati za: sacerdos et Aemelech et Massa

  • Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ; sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. (Liber Isaiae 28, 7)

  • Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant. (Liber Ieremiae 14, 18)

  • Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos. (Liber Ieremiae 20, 1)

  • Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 23, 11)

  • Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens: Quod est onus Domini? dices ad eos: Vos estis onus: projiciam quippe vos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 33)

  • Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit: Onus Domini: visitabo super virum illum et super domum ejus. (Liber Ieremiae 23, 34)

  • Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiæ prophetæ. (Liber Ieremiae 29, 29)

  • Res. Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta? (Lamentationes 2, 20)

  • Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius. (Prophetia Ezechielis 44, 21)

  • Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portæ atrii interioris. (Prophetia Ezechielis 45, 19)

  • Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. (Prophetia Osee 4, 9)

  • Et misit Amasias, sacerdos Bethel, ad Jeroboam, regem Israël, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israël ; non poterit terra sustinere universos sermones ejus. (Prophetia Amos 7, 10)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina