pronađen 206 Rezultati za: sancta civitas

  • Cepit autem David arcem Sion: hæc est civitas David. (Liber II Samuelis 5, 7)

  • Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon : et ascenderunt inde lætantes, et insonuit civitas : hæc est vox quam audistis. (Liber I Regum 1, 45)

  • Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia : et mortuus est (Liber I Regum 16, 18)

  • et civitates destruxerunt: et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt: et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa. (Liber II Regum 3, 25)

  • Dixit autem ad eos Eliseus: Non est hæc via, neque ista est civitas: sequimini me, et ostendam vobis virum quem quæritis. Duxit ergo eos in Samariam: (Liber II Regum 6, 19)

  • Lætatusque est omnis populus terræ, et civitas conquievit: Athalia autem occisa est gladio in domo regis. (Liber II Regum 11, 20)

  • neque fiduciam vobis tribuat super Dominum, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas hæc in manu regis Assyriorum. (Liber II Regum 18, 30)

  • Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciæ, (Liber II Regum 25, 2)

  • Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quæ ducit ad campestria solitudinis. (Liber II Regum 25, 4)

  • Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David, (Liber I Paralipomenon 11, 5)

  • Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David. (Liber I Paralipomenon 11, 7)

  • Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini. (Liber II Paralipomenon 4, 22)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina