pronađen 180 Rezultati za: senectute sapientia

  • Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. (Liber Ecclesiastes 1, 16)

  • eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem. (Liber Ecclesiastes 1, 18)

  • et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: sapientia quoque perseveravit mecum. (Liber Ecclesiastes 2, 9)

  • Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. (Liber Ecclesiastes 2, 13)

  • Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit ; et hoc ergo vanitas et magnum malum. (Liber Ecclesiastes 2, 21)

  • Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem. (Liber Ecclesiastes 7, 12)

  • Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo. (Liber Ecclesiastes 7, 13)

  • Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis ; (Liber Ecclesiastes 7, 20)

  • Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me, (Liber Ecclesiastes 7, 24)

  • Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit. (Liber Ecclesiastes 8, 1)

  • Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)

  • Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita? (Liber Ecclesiastes 9, 16)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina