pronađen 252 Rezultati za: son

  • ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua. (Liber Iudicum 4, 7)

  • et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison. (Liber Iudicum 4, 13)

  • Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison: conculca, anima mea, robustos. (Liber Iudicum 5, 21)

  • Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque per castrorum circuitum clangite, et conclamate: Domino et Gedeoni. (Liber Iudicum 7, 18)

  • Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis, et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades, et dextris sonantes tubas, clamaveruntque: Gladius Domini et Gedeonis: (Liber Iudicum 7, 20)

  • et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque Dominus gladium omnibus castris, et mutua se cæde truncabant, (Liber Iudicum 7, 22)

  • Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam? (Liber Iudicum 11, 12)

  • Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. (Liber Iudicum 13, 24)

  • Descendit ergo Samson in Thamnatha: vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim, (Liber Iudicum 14, 1)

  • Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe: quia placuit oculis meis. (Liber Iudicum 14, 3)

  • Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis sævus, et rugiens, et occurrit ei. (Liber Iudicum 14, 5)

  • Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frusta discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare. (Liber Iudicum 14, 6)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina