pronađen 41 Rezultati za: spem

  • Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat : Heu, heu me, fili mi ! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ ? (Liber Thobis 10, 4)

  • Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo. (Liber Esther 14, 19)

  • Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. (Liber Iob 14, 7)

  • Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam. (Liber Iob 19, 10)

  • Mihi autem adhærere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion. (Liber Psalmorum 72, 28)

  • ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: (Liber Psalmorum 77, 7)

  • Zain. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. (Liber Psalmorum 118, 49)

  • Et cum jam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit. (Liber II Maccabaeorum 7, 14)

  • Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat: (Liber II Maccabaeorum 7, 20)

  • non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem. (Liber II Maccabaeorum 9, 22)

  • quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. (Liber Proverbiorum 23, 18)

  • Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. (Liber Proverbiorum 24, 14)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina