pronađen 28 Rezultati za: sponsus

  • Sponsa. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Sponsus. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. (Canticum Canticorum 5, 2)

  • Sponsus. Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata. (Canticum Canticorum 6, 3)

  • Sponsus. Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis ! (Canticum Canticorum 7, 6)

  • Sponsus. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. (Canticum Canticorum 8, 4)

  • Chorus. Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sponsus. Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. (Canticum Canticorum 8, 5)

  • Sponsus. Quæ habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam. (Canticum Canticorum 8, 13)

  • Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui ; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. (Liber Isaiae 62, 5)

  • congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. (Prophetia Ioel 2, 16)

  • Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 15)

  • Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 6)

  • Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 10)

  • Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. (Evangelium secundum Marcum 2, 19)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina