pronađen 267 Rezultati za: tempus finis

  • Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus. (Prophetia Danielis 12, 9)

  • Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam. (Prophetia Danielis 13, 14)

  • Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale ; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam. (Prophetia Osee 10, 12)

  • Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. (Prophetia Amos 5, 13)

  • Et respondebit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini. (Prophetia Amos 6, 11)

  • Et dixit: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me: Venit finis super populum meum Israël ; non adjiciam ultra ut pertranseam eum. (Prophetia Amos 8, 2)

  • Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi: quoniam tempus pessimum est. (Prophetia Michaeae 2, 3)

  • Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israël. (Prophetia Michaeae 5, 3)

  • Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus. (Prophetia Nahum 2, 9)

  • et micantis gladii, et fulgurantis hastæ, et multitudinis interfectæ, et gravis ruinæ ; nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis. (Prophetia Nahum 3, 3)

  • Æthiopia fortitudo ejus, et Ægyptus, et non est finis ; Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo. (Prophetia Nahum 3, 9)

  • Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit: Nondum venit tempus domus Domini ædificandæ. (Prophetia Aggaei 1, 2)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina