pronađen 108 Rezultati za: uxor
Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor ejus intuebantur. (Liber Iudicum 13, 19)
Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram, (Liber Iudicum 13, 20)
uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis. (Liber Iudicum 14, 20)
Putavi quod odisses eam, et ideo tradidi illam amico tuo: sed habet sororem, quæ junior et pulchrior illa est: sit tibi pro ea uxor. (Liber Iudicum 15, 2)
Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noëmi: et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathæi de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi. (Liber Ruth 1, 2)
Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quæ uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in hæreditate sua. (Liber Ruth 4, 5)
Nurus autem ejus, uxor Phinees, prægnans erat, vicinaque partui: et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit: irruerant enim in eam dolores subiti. (Liber I Samuelis 4, 19)
Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ uxor. (Liber I Samuelis 18, 19)
Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris: (Liber I Samuelis 19, 11)
Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba hæc: et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis. (Liber I Samuelis 25, 37)
Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puellæ ierunt cum ea, pedissequæ ejus, et secuta est nuntios David: et facta est illi uxor. (Liber I Samuelis 25, 42)
Sed et Achinoam accepit David de Jezraël: et fuit utraque uxor ejus. (Liber I Samuelis 25, 43)