Liber Isaiae, 15

Neo Vulgata Latina

1 Oraculum Moab. Quia nocte vastata est Ar moab, conticuit; quia nocte vastata est Cirmoab, conticuit.

2 Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum; super Nabo et super Medaba Moab ululavit; in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa.

3 In triviis eius accincti sunt sacco; super tecta eius et in plateis eius omnes ululant, prorumpunt in fletum.

4 Clamat Hesebon et Eleale, usque Iasa auditur vox eorum; super hoc expediti Moab fremunt, anima eius fremit sibi.

5 Cor meum super Moab clamat, vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam; per ascensum enim Luith flentes ascendunt et in via Oronaim clamorem contritionis levant.

6 Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.

7 Ideo supellectiles colligunt, copias divitiarum suas trans torrentem Salicum ducunt.

8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Eglaim ululatus eius, et usque ad Beerelim clamor eius.

9 Quia aquae Dimon repletae sunt sanguine; ponam enim super Dimon additamenta his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.







Poglavlja: