1 et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sancta sicut prius et iratæ sunt valde
2 et cogitabant tollere genus Jacob qui erant inter eos et cœperunt occidere de populo et persequi
3 et debellabat Judas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna
4 et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via
5 et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant
6 et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum
7 et commisit cum eis prœlia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos
8 et cepit Jazer civitatem et filias ejus et reversus est in Judæam
9 et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem
10 et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus dicentes congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos
11 et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum
12 nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis
13 et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros
14 et adhuc epistulæ legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba hæc
15 dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant
16 ut audivit autem Judas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis
17 dixitque Judas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Jonathas ibimus in Galaditin
18 et reliquit Josepphum filium Zacchariæ et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Judæam ad custodiendum
19 et præcepit illi dicens præesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur
20 et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Judæ autem octo milia in Galaditin
21 et abiit Simon in Galileam et commisit prœlia multa cum gentibus et contritæ sunt gentes a facie ejus et persecutus est eos usque ad portam
22 Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum
23 et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quæ erant illis et adduxit in Judæam cum lætitia magna
24 et Judas Macchabeus et Jonathas et fratres ejus transierunt Jordanem et abierunt viam trium dierum per desertum
25 et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quæ acciderunt fratribus in Galaditide
26 et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hæ omnes civitates munitæ et magnæ
27 sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die
28 et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni
29 et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem
30 et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cujus non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos
31 et vidit Judas quia cœpit bellum et clamor belli ascendit in cælum sicut tuba et clamor magnus de civitate
32 et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris
33 et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione
34 et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie ejus et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum
35 et divertit Judas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum ejus et sumpsit spolia ejus et succendit eam igni
36 inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis
37 post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem
38 et misit Judas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis
39 et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in prœlium et abiit Judas obviam illis
40 et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Judas et exercitus ejus ad torrentem aquæ si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos
41 si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum
42 ut autem adpropinquavit Judas ad torrentem aquæ statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in prœlium
43 et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritæ sunt ante faciem eorum omnes gentes et projecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain
44 et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Judæ
45 et congregavit Judas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Judæ
46 et venerunt usque Efron et hæc civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat
47 et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Judas verbis pacificis
48 dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire
49 et præcepit Judas prædicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco
50 et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu ejus
51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia ejus et transiit per totam civitatem super interfectos
52 et transgressi sunt Jordanem in campo magno contra Bethsan
53 et erat Judas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Juda
54 et ascenderunt in montem Sion cum lætitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace
55 et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad et Simeon frater ejus in Galilea contra faciem Ptolomaidis
56 audivit Josepphus Zacchariæ filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et prœlia quæ facta sunt
57 et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quæ in circuitu nostro sunt
58 et præcepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Jamniam
59 et exivit Gorgias de civitate et viri ejus obviam illi in pugnam
60 et fugati sunt Josepphus et Azarias usque in fines Judæ et ceciderunt illa die de populo Israël ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo
61 quia non audierunt Judam et fratres ejus existimantes se fortiter facturos
62 ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israël
63 et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum
64 et convenerunt ad eos fausta adclamantes
65 et exivit Judas et fratres ejus et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est et percussit Chebron et filias ejus et muros ejus et turres succendit in circuitu
66 et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam
67 in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in prœlium
68 et declinavit Judas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Juda
Poglavlja: