Talált 211 Eredmények: Adversus

  • Convocate in Babylonem sagittarios, omnes, qui tendunt arcum; consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia, quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israel. (Liber Ieremiae 50, 29)

  • Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius, adversus Ierusalem; et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu. (Liber Ieremiae 52, 4)

  • Hic est Deus noster, non aestimabitur alter adversus eum. (Liber Baruch 3, 36)

  • Et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et comportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro. (Prophetia Ezechielis 4, 2)

  • Et ad obsidionem Ierusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit exsertum, et prophetabis adversus eam. (Prophetia Ezechielis 4, 7)

  • “Fili hominis, Nabuchodonosor, rex Babylonis, servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum; omne caput decalvatum et omnis umerus attritus est, et merces non est reddita ei neque exercitui eius de Tyro pro servitute, qua servivit adversum eam. (Prophetia Ezechielis 29, 18)

  • Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus; gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur. (Prophetia Ezechielis 38, 21)

  • Dixerunt ergo viri illi: “Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte inveniamus adversus eum in lege Dei sui”. (Prophetia Danielis 6, 6)

  • Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis, (Prophetia Danielis 7, 21)

  • Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in scriptura veritatis; et nemo est adiutor meus adversus hos, nisi Michael princeps vester. (Prophetia Danielis 10, 21)

  • Et stabit de germine radicum eius plantatio loco eius et veniet ad exercitum et ingredietur oppidum regis aquilonis; et faciet adversus eos et confortabitur. (Prophetia Danielis 11, 7)

  • Insuper et deos eorum cum sculptilibus eorum et vasis pretiosis argenti et auri captivos ducet in Aegyptum: ipse per aliquot annos praevalebit adversus regem aquilonis. (Prophetia Danielis 11, 8)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina