Talált 90 Eredmények: Aedificavit

  • Et aedificavit Palmyram in deserto et omnes civitates horreorum, quas aedificavit in Emath. (Liber II Paralipomenon 8, 4)

  • Baalath etiam et omnes urbes horreorum, quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equorum. Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Ierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae. (Liber II Paralipomenon 8, 6)

  • Habitavit autem Roboam in Ierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda. (Liber II Paralipomenon 11, 5)

  • Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quievit terra, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino ei largiente. (Liber II Paralipomenon 14, 5)

  • Crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda castella urbesque horreorum. (Liber II Paralipomenon 17, 12)

  • Denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti. Aedificavit quoque oppida in regione Azoti et Philisthim. (Liber II Paralipomenon 26, 6)

  • Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit. (Liber II Paralipomenon 27, 3)

  • Urbes quoque aedificavit in montibus Iudae et in saltibus castella et turres. (Liber II Paralipomenon 27, 4)

  • Aedificavit quoque agens industrie omnem murum, qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in civitate David et fecit iacula plurima et clipeos. (Liber II Paralipomenon 32, 5)

  • Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: “In Ierusalem erit nomen meum in aeternum”. (Liber II Paralipomenon 33, 4)

  • Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini. (Liber II Paralipomenon 33, 5)

  • Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle et ad introitum portae Piscium per circuitum Ophel et exaltavit illum vehementer; constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iudae munitis. (Liber II Paralipomenon 33, 14)


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina