Talált 34 Eredmények: Agni

  • Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia agni, et loquebatur sicut draco. (Apocalypsis Ioannis 13, 11)

  • et hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum Agni. (Apocalypsis Ioannis 14, 10)

  • Et cantant canticum Moysis servi Dei et canticum Agni dicentes: “Magna et mirabilia opera tua, Domine, Deus omnipotens; iustae et verae viae tuae, Rex gentium! (Apocalypsis Ioannis 15, 3)

  • Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se. (Apocalypsis Ioannis 19, 7)

  • Et dicit mihi: “Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt!”. Et dicit mihi: “Haec verba Dei vera sunt”. (Apocalypsis Ioannis 19, 9)

  • Et venit unus de septem angelis habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens: “Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni”. (Apocalypsis Ioannis 21, 9)

  • et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni. (Apocalypsis Ioannis 21, 14)

  • Nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni. (Apocalypsis Ioannis 21, 27)

  • Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni. (Apocalypsis Ioannis 22, 1)

  • Et omne maledictum non erit amplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient illi (Apocalypsis Ioannis 22, 3)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina