Talált 76 Eredmények: Aliud
Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 23)
Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud. (Evangelium secundum Marcum 4, 4)
Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae; (Evangelium secundum Marcum 4, 5)
Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. (Evangelium secundum Marcum 4, 7)
Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est”. (Evangelium secundum Marcum 12, 31)
“Nos audivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo””. (Evangelium secundum Marcum 14, 58)
“Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. (Evangelium secundum Lucam 8, 5)
Et aliud cecidit super petram et natum aruit, quia non habebat umorem. (Evangelium secundum Lucam 8, 6)
Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. (Evangelium secundum Lucam 8, 7)
Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum”. Haec dicens clamabat: “Qui habet aures audiendi, audiat”. (Evangelium secundum Lucam 8, 8)
Et ierunt in aliud castellum. (Evangelium secundum Lucam 9, 56)
Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri”. (Actus Apostolorum 4, 12)