Talált 183 Eredmények: Angelus somnium
HETH. Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eum et eripiet eos. (Liber Psalmorum 34, 8)
Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos; (Liber Psalmorum 35, 5)
fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos. (Liber Psalmorum 35, 6)
Velut somnium evigilantis, Domine, surgens imaginem ipsorum contemnes. (Liber Psalmorum 73, 20)
Auferes eos, somnium erunt: (Liber Psalmorum 90, 5)
“Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt; exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia. (Liber I Maccabaeorum 7, 41)
Cum autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et hastarum munitione quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide dignum exposuisset, supra modum universos laetificavit. (Liber II Maccabaeorum 15, 11)
Semper iurgia quaerit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum. (Liber Proverbiorum 17, 11)
Propter ipsum iter prosperat angelus eius, et in sermone eius composita sunt omnia. (Liber Ecclesiasticus 43, 28)
percussit castra Assyriorum et contrivit illos angelus eius. (Liber Ecclesiasticus 48, 24)
Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium, quae dimicant contra Ariel, et omnes, qui pugnant contra eam et contra munimenta eius et oppressores eius; (Liber Isaiae 29, 7)
Egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et ecce omnes illi cadavera mortuorum. (Liber Isaiae 37, 36)