Talált 12 Eredmények: Asino

  • dixitque ad pueros suos: “Exspectate hic cum asino. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos”. (Liber Genesis 22, 5)

  • In omni causa fraudis tam de bove quam de asino et ove ac vestimento et, quidquid damnum inferre potest, si quis dixerit: “Hoc est!”, ad Deum utriusque causa perveniet, et, quem Deus condemnaverit, duplum restituet proximo suo. (Liber Exodus 22, 8)

  • Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. (Liber Exodus 23, 4)

  • Similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne subtrahas te. (Liber Deuteronomii 22, 3)

  • Non arabis in bove simul et asino. (Liber Deuteronomii 22, 10)

  • Quae cum veniret, suasit viro suo, ut peteret a patre suo agrum; descenditque de asino. Cui Chaleb: “Quid habes?”, inquit. (Liber Iosue 15, 18)

  • Quae cum veniret, incitavit eum, ut peteret a patre suo agrum. Demisit ergo se de asino, et dixit ei Chaleb: “Quid habes?”. (Liber Iudicum 1, 14)

  • Cui ille loquebatur: “Surge, ut ambulemus”. Qua nihil respondente, intellegens quod erat mortua, tulit eam et imposuit asino; reversusque est in domum suam. (Liber Iudicum 19, 28)

  • Cum autem vidisset Abigail David, festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram. (Liber I Samuelis 25, 23)

  • Flagellum equo et camus asino et virga dorso stultorum. (Liber Proverbiorum 26, 3)

  • beatus, qui habitat cum muliere sensata et non arat in bove et in asino simul; et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indigno se; (Liber Ecclesiasticus 25, 11)

  • Cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo. (Liber Ecclesiasticus 33, 25)


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina