Talált 95 Eredmények: Assyriorum

  • Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum? (Liber II Regum 18, 33)

  • Forte audiet Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et puniet verba, quae audivit Dominus Deus tuus; et fac orationem pro reliquiis, quae remanent”. (Liber II Regum 19, 4)

  • Dixitque eis Isaias: “Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me; (Liber II Regum 19, 6)

  • Reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum oppugnantem Lobnam; audierat enim quod recessisset de Lachis. (Liber II Regum 19, 8)

  • “Haec dicite Ezechiae regi Iudae: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam, neque dicas: “Non tradetur Ierusalem in manu regis Assyriorum”. (Liber II Regum 19, 10)

  • Tu enim ipse audisti, quae fecerint reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverint eas. Num ergo solus poteris liberari? (Liber II Regum 19, 11)

  • Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras earum (Liber II Regum 19, 17)

  • Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. (Liber II Regum 19, 20)

  • Quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occurret ei clipeo nec fundet aggerem circa eam. (Liber II Regum 19, 32)

  • Factum est igitur in nocte illa: egressus est angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia. Cumque diluculo surrexissent, viderunt omnia corpora mortuorum. (Liber II Regum 19, 35)

  • Et recedens abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve. (Liber II Regum 19, 36)

  • Et addam diebus tuis quindecim annos; sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum”. (Liber II Regum 20, 6)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina