Talált 140 Eredmények: Aurum

  • Argentum enim meum et aurum tulistis et pretiosa bona mea intulistis in delubra vestra. (Prophetia Ioel 4, 5)

  • “Diripite argentum, diripite aurum!”. Et non est finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus. (Prophetia Nahum 2, 10)

  • Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. (Prophetia Sophoniae 1, 18)

  • Meum est argentum et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 8)

  • Et respondi secundo et dixi ad eum: “Quid sunt duo rami olivarum, qui duabus fistulis aureis effundunt ex se aurum?”. (Prophetia Zachariae 4, 12)

  • Et sumes argentum et aurum et facies coronam et pones in capite Iesua filii Iosedec, sacerdotis magni, (Prophetia Zachariae 6, 11)

  • Et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi pulverem et aurum ut lutum platearum. (Prophetia Zachariae 9, 3)

  • et ducam tertiam partem per ignem et purgabo eos, sicut purgatur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum: ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus est ille; et ipse dicet: “Dominus est Deus meus”. (Prophetia Zachariae 13, 9)

  • Sed et Iudas pugnabit in Ierusalem, et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum et argentum et vestes multae nimis. (Prophetia Zachariae 14, 14)

  • et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. (Prophetia Malachiae 3, 3)

  • Et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 11)

  • Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, (Evangelium secundum Matthaeum 10, 9)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina