Talált 173 Eredmények: Babylonis
Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit et visionem capitis eius in cubili suo; tunc et somnium scripsit. Caput verborum, quae locutus est. (Prophetia Danielis 7, 1)
Heu, Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis! (Prophetia Zachariae 2, 11)
Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 11)
Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel, (Evangelium secundum Matthaeum 1, 12)
Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 17)