Talált 152 Eredmények: Bellum bellum virtutis

  • Verti me ad aliud et vidi sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec prudentium gratiam, sed tempus casumque in omnibus. (Liber Ecclesiastes 9, 11)

  • Sic et nos, nati, continuo desivimus esse et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere; in malignitate autem nostra consumpti sumus”. (Liber Sapientiae 5, 13)

  • Contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbo dissipabit illos. Et ad eremum perducet omnem terram iniquitas, et malignitas evertet sedes potentium. (Liber Sapientiae 5, 23)

  • Halitus est enim virtutis Dei et emanatio claritatis Omnipotentis sincera; ideo nihil inquinatum in eam incurrit: (Liber Sapientiae 7, 25)

  • Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. (Liber Sapientiae 11, 20)

  • Tu autem, dominator virtutis, cum clementia iudicas et cum magna indulgentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse. (Liber Sapientiae 12, 18)

  • hic autem iterum, ut nutrirentur iusti, etiam suae virtutis oblitus est. (Liber Sapientiae 16, 23)

  • et in ecclesia Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur (Liber Ecclesiasticus 24, 2)

  • In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis. (Liber Ecclesiasticus 24, 25)

  • Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridiani, (Liber Ecclesiasticus 34, 19)

  • et circumcinxit eum zona gloriae. Et induit eum perfecto decore et coronavit eum in vasis virtutis: (Liber Ecclesiasticus 45, 9)

  • Corona aurea super mitram eius, lamina cum signo sanctitatis, gloria honoris, opus virtutis et desideria oculorum, perfecta pulchritudo. (Liber Ecclesiasticus 45, 14)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina