Talált 178 Eredmények: Biblia Story Bible Jair Amomitas et Abimelech Galaad et Iepthan et Efraim et fatuus

  • Congregavitque rex Israel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos: “In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere?”. At illi: “Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis”. (Liber II Paralipomenon 18, 5)

  • Omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant: “Ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis; et tradet Dominus in manu regis”. (Liber II Paralipomenon 18, 11)

  • Venit ergo ad regem. Cui rex ait: “Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere?”. Cui ille respondit: “Ascendite et prosperamini, ut tradantur hostes in manus vestras”. (Liber II Paralipomenon 18, 14)

  • Et dixit Dominus: “Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad?”. Cumque diceret unus hoc modo et alter alio, (Liber II Paralipomenon 18, 19)

  • Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad. (Liber II Paralipomenon 18, 28)

  • Ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel in bellum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; vulneraveruntque Syri Ioram. (Liber II Paralipomenon 22, 5)

  • et ad eos, qui sunt in nationibus Carmeli et Galaad, et ad superiorem Galilaeam et ad campum magnum Esdrelon; (Liber Iudith 1, 8)

  • Ut autem audierunt filii Israel, omnes simul irruerunt in illos et concidebant illos usque Chobam. Similiter autem et, qui in Ierusalem erant, advenerunt ex omni montana; renuntiata enim sunt illis, quae facta sunt in castris inimicorum illorum. Et qui in Galaad et qui in Galilaea erant, persecuti sunt illos et percusserunt eos plaga magna, donec transirent Damascum et terminos eorum. (Liber Iudith 15, 5)

  • David, quando se mente alienatum simulavit coram Abimelech et, ab illo dimissus, abiit. (Liber Psalmorum 34, 1)

  • postquam Doeg Edomita ad Saul venit eique narravit dicens: " David intravit in domum Abimelech ". (Liber Psalmorum 52, 2)

  • Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda sceptrum meum, (Liber Psalmorum 60, 9)

  • meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei, Iuda sceptrum meum. (Liber Psalmorum 108, 9)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina