Talált 69 Eredmények: Capita

  • et in domibus illorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt. (Liber Baruch 6, 30)

  • Et similitudo super capita animalium firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis et extenti super capita eorum desuper. (Prophetia Ezechielis 1, 22)

  • Caput autem suum non radent neque comam nutrient, sed tondentes attondent capita sua. (Prophetia Ezechielis 44, 20)

  • Post hoc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia; et potestas data est ei. (Prophetia Danielis 7, 6)

  • Super capita montium sacrificant et super colles accendunt thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae sunt. (Prophetia Osee 4, 13)

  • Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad proelium. (Prophetia Ioel 2, 5)

  • qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum; (Prophetia Amos 2, 7)

  • Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua (Evangelium secundum Matthaeum 27, 39)

  • Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: “Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat; (Evangelium secundum Marcum 15, 28)

  • His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra”. (Evangelium secundum Lucam 21, 28)

  • his assumptis, sanctifica te cum illis et impende pro illis, ut radant capita, et scient omnes quia, quae de te audierunt, nihil sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. (Actus Apostolorum 21, 24)

  • Et in circuitu throni, viginti quattuor thronos, et super thronos viginti quattuor seniores sedentes, circumamictos vestimentis albis, et super capita eorum coronas aureas. (Apocalypsis Ioannis 4, 4)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina