Talált 223 Eredmények: Captivitatem Babylonis

  • Ad Aegyptum. Adversum exercitum pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat iuxta fluvium Euphraten in Charchamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iudae. (Liber Ieremiae 46, 2)

  • Verbum, quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam super eo quod veniret Nabuchodonosor rex Babylonis percussurus terram Aegypti. (Liber Ieremiae 46, 13)

  • et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius; et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus. (Liber Ieremiae 46, 26)

  • Vae tibi, Moab! Periit populus Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem. (Liber Ieremiae 48, 46)

  • Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Haec dicit Dominus: “Surgite, ascendite ad Cedar et vastate filios orientis. (Liber Ieremiae 49, 28)

  • Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus; iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes. (Liber Ieremiae 49, 30)

  • Recedite de medio Babylonis et de terra Chaldaeorum egredimini; et estote quasi haedi ante gregem. (Liber Ieremiae 50, 8)

  • Ovis dispersa Israel; leones eiecerunt eum. Primus comedit eum rex Assyriae; iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis. (Liber Ieremiae 50, 17)

  • Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius, sicut visitavi regem Assyriae; (Liber Ieremiae 50, 18)

  • Vox fugientium et eorum, qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi eius. (Liber Ieremiae 50, 28)

  • Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen eius, iudicio defendet causam eorum, ut quietem det terrae et conturbet habitatores Babylonis. (Liber Ieremiae 50, 34)

  • Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius! (Liber Ieremiae 50, 35)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina