Talált 43 Eredmények: Cornu

  • Nam invocavit Dominum altissimum, et dedit in dextera eius virtutem tollere hominem fortem in bello et exaltare cornu gentis suae. (Liber Ecclesiasticus 47, 6)

  • Contrivit enim inimicos undique et humiliavit Philisthim contrarios, usque in hodiernum diem contrivit cornu ipsorum. (Liber Ecclesiasticus 47, 8)

  • Dominus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornu eius et dedit illi testamentum regni et sedem gloriae in Israel. (Liber Ecclesiasticus 47, 13)

  • Abscissum est cornu Moab, et brachium eius contritum est, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 25)

  • GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro. (Lamentationes 2, 3)

  • AIN. Fecit Dominus, quae cogitavit; complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis: destruxit et non pepercit. Et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum. (Lamentationes 2, 17)

  • In die illo germinare faciam cornu domui Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quoniam ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 29, 21)

  • Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius; et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. (Prophetia Danielis 7, 8)

  • Aspiciebam tunc propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur; et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et tradita esset ad comburendum igni; (Prophetia Danielis 7, 11)

  • et de cornibus decem, quae habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat ante, et ceciderant tria cornua, de cornu illo, quod habebat oculos et os loquens grandia et maius erat ceteris. (Prophetia Danielis 7, 20)

  • Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis, (Prophetia Danielis 7, 21)

  • Et ego intellegebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terrae et non tangebat terram; porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. (Prophetia Danielis 8, 5)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina