Talált 515 Eredmények: Cumque

  • Cumque venissent, vocaverunt portarios civitatis et narraverunt eis dicentes: “Ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus hominum nisi equos et asinos alligatos et tentoria, sicut erant”. (Liber II Regum 7, 10)

  • Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthim; et egressa est, ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis. (Liber II Regum 8, 3)

  • Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis. Dixitque Giezi: “Domine mi rex, haec est mulier, et hic filius eius, quem suscitavit Eliseus”. (Liber II Regum 8, 5)

  • Ivit igitur Hazael in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: “Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens: “Si sanari potero de infirmitate mea hac?””. (Liber II Regum 8, 9)

  • Cumque venisset dies altera, tulit stragulum et intinxit aqua et expandit super faciem eius, et mortuus est; regnavitque Hazael pro eo. (Liber II Regum 8, 15)

  • Cumque veneris illuc, videbis Iehu filium Iosaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum. (Liber II Regum 9, 2)

  • Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: “Estne pax, Iehu?”. At ille respondit: “Quae pax? Adhuc fornicationes Iezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent!”. (Liber II Regum 9, 22)

  • Cumque ingressus esset, ut comederet biberetque, ait: “Ite, videte maledictam illam et sepelite eam, quia filia regis est”. (Liber II Regum 9, 34)

  • Cumque issent, ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus. (Liber II Regum 9, 35)

  • Cumque venissent litterae ad eos, tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cophinis et miserunt ad eum in Iezrahel. (Liber II Regum 10, 7)

  • Cumque diluxisset, egressus est et stans dixit ad omnem populum: “Vos iusti estis; ecce ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum, sed quis percussit omnes hos? (Liber II Regum 10, 9)

  • Et surrexit et intravit. Deinde profectus est in Samariam; cumque esset ad Betheced Pastorum in via, (Liber II Regum 10, 12)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina