Talált 1012 Eredmények: David et Salomonis
Et clamavit dicens: “Iesu, fili David, miserere mei!”. (Evangelium secundum Lucam 18, 38)
Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: “Fili David, miserere mei!”. (Evangelium secundum Lucam 18, 39)
Dixit autem ad illos: “Quomodo dicunt Christum filium David esse? (Evangelium secundum Lucam 20, 41)
Ipse enim David dicit in libro Psalmorum: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, (Evangelium secundum Lucam 20, 42)
David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est?”. (Evangelium secundum Lucam 20, 44)
Nonne Scriptura dixit: “Ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 42)
et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 23)
“Viri fratres, oportebat impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum, (Actus Apostolorum 1, 16)
David enim dicit circa eum: “Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear. (Actus Apostolorum 2, 25)
Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem; (Actus Apostolorum 2, 29)
Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, (Actus Apostolorum 2, 34)
Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos ad porticum, qui appellatur Salomonis, stupentes. (Actus Apostolorum 3, 11)