Talált 1935 Eredmények: Deus Antiocho

  • Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. (Epistula II ad Corinthios 10, 13)

  • Quare? Quia non diligo vos? Deus scit! (Epistula II ad Corinthios 11, 11)

  • Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. (Epistula II ad Corinthios 11, 31)

  • Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim — sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit — raptum eiusmodi usque ad tertium caelum. (Epistula II ad Corinthios 12, 2)

  • Et scio huiusmodi hominem — sive in corpore sive extra corpus nescio, Deus scit — (Epistula II ad Corinthios 12, 3)

  • ne iterum, cum venero, humiliet me Deus meus apud vos, et lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia, quam gesserunt. (Epistula II ad Corinthios 12, 21)

  • De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 13, 11)

  • Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt, (Epistula ad Galatas 2, 6)

  • Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”. (Epistula ad Galatas 3, 8)

  • Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus. (Epistula ad Galatas 3, 18)

  • Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. (Epistula ad Galatas 3, 20)

  • at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, (Epistula ad Galatas 4, 4)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina