Talált 1932 Eredmények: Deus Jerusalem
ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius, (Epistula ad Ephesios 1, 17)
Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, (Epistula ad Ephesios 2, 4)
Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. (Epistula ad Ephesios 2, 10)
unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus. (Epistula ad Ephesios 4, 6)
Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. (Epistula ad Ephesios 4, 32)
Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu. (Epistula ad Philippenses 1, 8)
Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, (Epistula ad Philippenses 2, 9)
Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito. (Epistula ad Philippenses 2, 13)
Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. (Epistula ad Philippenses 2, 27)
Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit; (Epistula ad Philippenses 3, 15)
quorum finis interitus, quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. (Epistula ad Philippenses 3, 19)
quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum. (Epistula ad Philippenses 4, 9)