Talált 436 Eredmények: Dixitque

  • Dixitque Chaleb: “Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo illi Axam filiam meam uxorem”. (Liber Iosue 15, 16)

  • Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse: “Populus multus es et magnae fortitudinis; non habebis sortem unam, (Liber Iosue 17, 17)

  • dixitque ad eos: “Fecistis omnia, quae vobis praecepit Moyses famulus Domini; mihi quoque in omnibus, quae praecepi vobis, oboedistis (Liber Iosue 22, 2)

  • dixitque Phinees filius Eleazar sacerdos ad eos: “Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a praevaricatione hac et liberastis filios Israel de manu Domini”. (Liber Iosue 22, 31)

  • vocavit Iosue omnem Israelem maioresque natu et principes ac iudices et praefectos dixitque ad eos: “Ego senui et progressioris aetatis sum, (Liber Iosue 23, 2)

  • Dixitque Iosue ad populum: “Non poteritis servire Domino. Deus enim sanctus et Deus aemulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. (Liber Iosue 24, 19)

  • Dixitque populus ad Iosue: “Nequaquam, sed Domino serviemus”. (Liber Iosue 24, 21)

  • Dixitque populus ad Iosue: “Domino Deo nostro serviemus; oboedientes erimus praeceptis eius”. (Liber Iosue 24, 24)

  • Dixitque Dominus: “Iudas ascendet: ecce tradidi terram in manus eius”. (Liber Iudicum 1, 2)

  • Dixitque Adonibezec: “Septuaginta reges, amputatis manuum ac pedum pollicibus, colligebant sub mensa mea ciborum reliquias. Sicut feci, ita reddidit mihi Deus”. Adduxeruntque eum in Ierusalem, et ibi mortuus est. (Liber Iudicum 1, 7)

  • Dixitque Chaleb: “Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem”. (Liber Iudicum 1, 12)

  • Aod autem ingressus erat ad eum, cum sederet in aestivo cenaculo, quod ipsi soli erat, dixitque: “Verbum Dei habeo ad te”. Qui statim surrexit de throno. (Liber Iudicum 3, 20)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina