Talált 106 Eredmények: Domos

  • Surgite, et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius”. (Liber Ieremiae 6, 5)

  • Quia ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, iuvenes de plateis. (Liber Ieremiae 9, 20)

  • Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus intrantes per portas Ierusalem in die sabbati, succendam ignem in portis eius, et devorabit domos Ierusalem et non exstinguetur”. (Liber Ieremiae 17, 27)

  • Ecce ego ad te, habitatricem vallis, petram in planitie, ait Dominus; qui dicitis: “Quis invadet nos? Et quis ingredietur domos nostras?”. (Liber Ieremiae 21, 13)

  • Aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum, (Liber Ieremiae 29, 5)

  • Quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens: Longum est; aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum””. (Liber Ieremiae 29, 28)

  • Et venient Chaldaei proeliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et comburent eam et domos, in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad irritandum me. (Liber Ieremiae 32, 29)

  • Quia haec dicit Dominus, Deus Israel, super domos urbis huius et ad domos regis Iudae, quae destructae sunt, pro munitionibus et pro gladio (Liber Ieremiae 33, 4)

  • et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus, (Liber Ieremiae 35, 9)

  • Et incendit domum Domini et domum regis; et omnes domos Ierusalem et omnem domum magnam igni combussit; (Liber Ieremiae 52, 13)

  • Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum; et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum. (Prophetia Ezechielis 7, 24)

  • Et comburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum; et faciam ut desinas fornicari, et mercedes ultra non dabis. (Prophetia Ezechielis 16, 41)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina