Talált 671 Eredmények: Dux

  • Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quae lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri? (Liber Numeri 16, 13)

  • Revera non induxisti nos in terram, quae fluit rivis lactis et mellis, nec dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum! An et oculos illorum hominum vis eruere? Non venimus!”. (Liber Numeri 16, 14)

  • Tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea, in quibus obtulerant hi, quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas affigens altari, (Liber Numeri 17, 4)

  • Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra iumenta moriamur? (Liber Numeri 20, 4)

  • Quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit nec vineas nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum?”. (Liber Numeri 20, 5)

  • “Tolle virgam et congrega populum, tu et Aaron frater tuus; et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, potabis congregationem et iumenta eius”. (Liber Numeri 20, 8)

  • et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos miseritque angelum, qui eduxerit nos de Aegypto. Ecce nos in urbe Cades, quae est in extremis finibus tuis, positi (Liber Numeri 20, 16)

  • Quod cum audisset Chana naeus rex Arad, qui habita bat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos. (Liber Numeri 21, 1)

  • Locutusque contra Deum et Moysen ait: “Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo”. (Liber Numeri 21, 5)

  • Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi. (Liber Numeri 22, 41)

  • assumptaque parabola sua, dixit: “De Aram adduxit me Balac, rex Moabitarum de montibus orientis: "Veni, inquit, et maledic pro me Iacob; propera et detestare Israel!". (Liber Numeri 23, 7)

  • Cumque duxisset eum in campum speculatorum super verticem montis Phasga, aedificavit septem aras imposuitque supra vitulum atque arietem. (Liber Numeri 23, 14)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina